Ultimos Posts 1. 27/11/2009 17:40 - Vna hirundo non facit uer Hodie laeta sum et uobiscum gaudium partiri uelim. Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22. Participes enim sumus: Magister, Viola, Pinarius, Iarcius egoque, qui noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope ... 2. 21/11/2009 06:20 - Experiendo Septimana finita est nonnullis nouis attinentibus ad studia nostra classica. En uobis haec breuiter: In pagina c.n. Culturaclasica.com atque in aliis retialibus Baeticis Hispanicis que nuntium editum fuit quod haud optimum uidetur: noua lex proposita est quae cuncta uergit ad nouos greges didacticos constituendos Baeticis in Lyceis. Si lex probata sit, grex linguarum classicarum eu... 3. 08/11/2009 11:06 - De quodam extremadurae oppido nomine pasarone Hunc per septimanae finem quandam symbolam Magistri (quinque et quadraginta paginis ac quattuor et ducentis annotationibus in paginae pede constat!) euoluo, quippe quam is ad me miserit ad menda corrigenda atque opinionem meam dandam. Symbolae enim titulus est "Descubrimiento de un manuscrito en la Iglesia de Santa María la Mayor de Alcañiz con la traducción al castellano de 1511 d... 4. 01/11/2009 15:21 - Uno anno post Annus exacte primus agitur, beneuolens lector lectrixue, ex quo scripsi haec uerba : "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !" Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis... 5. 30/10/2009 11:54 - Tanka ludens de autumno In tecto sonant pluuiae guttae autumnae, ut cordum pulsus. Dolor est osculorum acerbior in umbra.... | Estadisticas Posicion del Blog en Nuestro Ranking Hits Semanales Hits Mensuales |